Ave Maris Stella em Latim
Ave estrela do Mar em Latim
Ave, Maris Stella
Dei mater alma
Atque semper Virgo
Felix caeli porta
Sumens illud Ave
Gabrielis ore
Funda nos in pace
Mutans Evae nomen
Solve vincla reis
Profer lumen caecis
Mala nostra pelle
Bona cuncta posce
Monstra te esse Matrem
Sumat per te preces
Qui pro nobis natus
Tulit esse tuus
Virgo singularis
Inter omnes mitis
Nos, culpis solutos
Mites fac et castos
Vitam praesta puram
Iter para tutum:
Ut, videntes Jesum
Semper collaetemur
Sit laus Deo Patri
Summo Christo decus
Spiritui Sancto
Tribus honor unus
Amen
59
views
Angelus em Latim
Angelus em Latim
Ángelus Dómini nuntiávit Maríae.
Et concépit de Spíritu Sancto. ...
Ave María...
Ecce ancílla dómini.
Fiat mihi secúndum verbum tuum...
Ave María...
Et Verbum caro factum est.
Et habitávit in nobis...
Ave María...
Ora pro nobis, sancta Dei Génetrix.
Ut digni efficiámur prommissiónibus Christi.
Orémus. Grátiam tuam, quaésumus, Dómine, méntibus nostri infúnde; ut qui, ángelo nuntiánte, Christi Fílii tui encarnatiónem cognóvimus, per passiónem eius et crucem, ad resurrectiónis glóriam perducámur.
Per eúmdem Christum dóminum nostrum. Amen.
https://youtu.be/e16I1Q7F72I
5
views
Lembrai-vos em Latim (Oração de São Bernardo)
Aprenda a rezar o Lembrai-vos em Latim (Oração de São Bernardo)
MEMORARE, O piissima
Virgo Maria,
non esse auditum a saeculo,
quemquam ad tua currentem
praesidia,
tua implorantem auxilia,
tua petentem suffragia,
esse derelictum.
Ego tali animatus confidentia,
ad te, Virgo Virginum, Mater, curro,
ad te venio,
coram te gemens peccator assisto.
Noli, Mater Verbi, verba mea
despicere;
sed audi propitia et exaudi.
Amen
https://youtu.be/Eyv8oSGMRgQ
6
views
Oração a São Miguel Arcanjo em Latim
Orações em Latim
Oração a São Miguel em Latim (Exorcismo breve)
Sancte Michael Archangele, defende nos in prælio; contra nequitiam et insidias diaboli esto præsidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiæ cælestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute in infernum detrude. Amen.
https://youtu.be/WRtI-4PuiRo
5
views
O Sinal da Cruz em Latim
Orações em Latim
Aprenda a rezar o sinal da cruz em Latim.
Per signum crucis, de inimicis
nostris
libera nos Deus noster.
In nonime
Patris
et Fílii et
Spitiui Sancto. Amen.
https://youtu.be/Uf72xo0MZIE
1
view
Regina Coeli em Latim
Orações em Latim
Regina Coeli em Latim
V.: Regina coeli, laetare, Alleluia:
R.: Quia quem meruisti portare, Alleluia:
V.: Resurrexit, sicut dixit, Alleluia:
R.: Ora pro nobis Deum, Alleluia.
V.: Gaude et laetare, Virgo Maria! Alleluia!
R.: Quia surrexit Dominus vere! Alleluia!
Oremus:
Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini
nostri Iesu Christi, mundum laetificare
dignatus es: praesta, quaesumus; ut per eius
Genetricem Virginem Mariam, perpetuae
capiamus gaudia vitae. Per eundem Christum
Dominum nostrum.
R.: Amen!
https://youtu.be/TEHFaWvsjHQ
8
views
Santo Anjo em Latim
Orações em Latim
Santo Anjo rezado em Latim
Angele Dei, qui custos es
mei, me, tibi commissum
pietate superna,
illúmina, custódi,
rege et gubérna.
Amen
https://youtu.be/jNOKnjKgRI4
3
views
Creio em Deus pai em Latim - Credo
Creio em Deus Pai em Latim
Aprenda a rezar o Credo em Latim.
Credo in Deum Patrem
omnipotentem, Creatorem
caeli et terrae, et in Iesum Christum,
Filium Eius unicum, Dominum
nos trum, qui conceptus est de Spiritu
Sancto, natus ex Maria Virgine,
passus sub Pontio Pilato, crucifixus,
mortuus, et sepultus, descendit ad
ínferos, tertia die resurrexit a mortuis,
ascendit ad caelos, sedet ad dexteram
Dei Patris omnipotentis, inde
venturus est iudicare vivos et mortuos.
Credo in Spiritum Sanctum,
Sanctam Ecclesiam C atholicam,
sanctorum communionem,
remissionem peccatorum, carnis
resurrectionem, vitam aeternam.
Amen
#oração #latim #igrejacatólica
https://youtu.be/NblKZY6Uctw
6
views
Salve Rainha em Latim
Aprenda a rezar a Salve Rainha em Latim.
A Salve Rainha (em latim: Salve Regina) é um hino mariano e uma das quatro antífonas marianas cantada em diferentes períodos do calendário litúrgico da Igreja Católica. É tradicionalmente cantada nas completas do Domingo da Trindade até a véspera do primeiro domingo do Advento. A salve-rainha também é a oração final do Santo Rosário.
Salve, Regína, Mater misericórdiae, vita,
dulcédo, et spes nostra salve. Ad te
clamámus, éxsules fílii Hévae. Ad te
suspirámus, gementes et fléntes in hac
lacrimárum valle. Eia ergo, advocáta
nostra, illos tuos misericórdes óculos
ad nos convérte. Et Jesum,
benedíctum fructum ventris tui, nobis
post hoc exsílium osténde. O clemens,
o pia, o dulcis Virgo Maria.
Ora pro nobis, Sancta Dei Génitrix.
Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
https://youtu.be/ggJkvSmqsxI
38
views
Ó meu Jesus em Latim
Oração de Fátima em Latim.
Aprenda a rezar na lingua oficial da Igreja Católica.
O Jesu mi, ignósce nobis líbera nos ab ígne inférni, ad caelum trahe omnes
animas, praesértim máxime indigéntes
https://youtu.be/kF4N0-74p_0
1
view
Glória ao Pai em Latim
Glória ao Pai em Latim
Aprenda a rezar na Lingua oficial da Igreja Católica.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc, et semper, et in saecula saeculórum.
Amen
https://youtu.be/U6ucAaXgdTk
The Lord’s Prayer in Latin
The Lord’s Prayer in Latin.
Learn to pray in the official language of the Catholic Church.
Pater Noster qui es in caelis, sanctificétur nomen tuum, advéniat regnum tuum, fiat volúntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem sed líbera nos a malo. Amen
8
views
Hail Mary in Latin
Latin Prayers
Hail Mary in Latin
Ave Maria prayed in Latin. Learn to pray in the official language of the Catholic Church.
23
views