Premium Only Content

CONCILIUM TOLETANUM PRIMUM (1 SEPT. 400 A.D.): PARACLITUS A PATRE FILIOQUE PROCEDENS
CONCILIUM TOLETANUM PRIMUM (1 SEPT. 400 A.D.): PARACLITUS A PATRE FILIOQUE PROCEDENS
http://zazzle.com/ProVaticanus
INCIPIT CONSTITUTIO CONCILII EPISCOPORUM DECEM ET OCTO TOLETO HABITA, ARCADII ET HONORII TEMPORIBUS SUB DIE VII ID SEP, STILICONE VC.
Convenientibus episcopis in ecclesia Toleto, id est, Patronus, Marcellus, Alicianus, Afrodosius, Iocundus, Olimpius, Severus, Articius, Leonas, Asturius, Helarius, Lampius, Serenus, Florus, Leporius, Eustochius, Aurelianus, Lampadius, Exsuperantius, de Gallia Lucentius, is conventus municipii Celenis actus est, omnes decem et novem. Isti sunt qui et in aliis gestis, adversus Priscilli sectatores et heresem quam adstruxerat libellarem dedere sententiam.
Consedentibus presbiteris, adstantibus diaconibus et ceteris qui intererant concilio congregatis,
Patronus episcopus dixit: Quoniam singuli coepimus in ecclesiis nostris facere diversa, et inde tanta scandala sunt quae usque ad scisma perveniunt, si placet communi consilio decernamus, quid ab omnibus episcopis in ordinandis clericis sit sequendum. Mihi autem placet constitutum primitus concilii Niceni, perpetuum esse servandum, nec ab hoc esse recedendum. Universi episcopi dixerunt: Hoc nobis placet. Ita ut si quis cognitis gestis concilii Niceni aliud quam statutum est facere praesumpserit, et non in eo perseverandum putaverit, tunc excommunicatus habeatur, nisi per correptionem fratrum emendaverit errorem...
EXPLICIT CONSTITUTIO CONCILII TOLETANI.
Incipit regula fidei catholicae contra omnes hereses, quam maxime contra priscillianistas, episcopi Terraconenses Carthaginenses, Lusitani et Betici fecerunt, ex praecepto papÄ™ Urbis Leonis, et ad Balconium episcopum Galliciae transmiserunt. Ipsi etiam et superscripta viginti canonum capitula statuerunt in concilio Toletano.
Credimus in unum verum deum patrem et filium et spiritum sanctum visibilium et invisibilium factorem, per quem creata sunt omnia in caelo et in terra, unum deum et unam esse divinae substantiae trinitatem. Patrem autem non esse filium ipsum, sed habere filium qui pater non sit. Filium non esse patrem, sed filium dei de patris esse natura. Spiritum quoque esse paraclitum, qui nec pater sit ipse, nec filius, sed a patre filioque procedens. Est ergo ingenitus pater, genitus filius, non genitus paraclitus, sed a patre filioque procedens. Pater est cuius vox haec est audita de caelis: Hic est filius meus dilectus in quo bene complacuit, ipsum audite. Filius est qui ait: Ego a patre exivi, et a deo veni in hunc mundum. Paraclytus spiritus est, de quo filius ait: Nisi ||fol. 63rb|| abiero ego ad patrem, paraclytus non veniet. Hanc trinitatem personis distinctam, substantia unitam virtute et potestate et maiestate indivisibilem indifferentem, preter hanc nullam credimus divinam esse naturam vel angeli vel spiritus vel virtutis alicuius quae deus esse credatur. Hunc igitur filium dei deum natum a patre ante omne omnino principium sanctificasse uterum MariÄ™ virginis atque ex ea verum hominem sine virili generatum semine suscepisse duabus dumtaxat naturis, id est deitatis et carnis in unam convenientibus omnino personam, id est dominum nostrum Iesum Christum. Nec imaginarium corpus aut fantasmatis alicuius in eo fuisse, sed solidum atque verum. Hunc et esurisse, et sitisse, et doluisse, et flevisse, et omnis corporis iniurias pertulisse. Postremo a Iudeis crucifixum et sepultum, et tertia die resurrexisse. Conversatum postmodum cum discipulis suis, et quadragesima post resurrectionem die ad caelum ascendisse. Hunc filium hominis etiam dei filium, et filium dei hominis filium appellamus. Resurrectionem vero futuram humanÄ™ credimus carnis. Animam autem hominis, non divinae esse substantiae aut dei patris, sed creaturam dei voluntate creatam.
Cf. Cod. Vat. lat. 1341, fol. 62ra, 63ra-63rb.
Ago tibi gratias Deo per instrumenta de Jove Mauro pro bono rei publicae.
#CouncilOfToledo #Filioque #Orthodoxy
-
3:17
ProVaticanus
16 days agoSS. Pius XI P.M. benedixit pellegrinos aput Basilicam S. Mariæ Maioris, Romæ (11 Oct. 1933 A.D.)
131 -
LIVE
Badlands Media
16 hours agoAltered State S3 Ep. 46
232 watching -
9:18
ARFCOM News
6 hours ago $0.05 earnedNSSF "Celebrates" ATF Partnership | Glocks BANNED | Redundant Spooky Boi Ban
2012 -
LIVE
LFA TV
15 hours agoLFA TV ALL DAY STREAM - WEDNESDAY 9/17/25
812 watching -
37:15
Stephen Gardner
1 hour ago🔥Trump ERUPTS After Obama’s Charlie Kirk Comments!
1.55K7 -
LIVE
Total Horse Channel
12 hours ago2025 WDAA Western Dressage World Championship Show | Day Two | Arena One
189 watching -
1:14:40
Glenn Greenwald
2 hours agoThe Right Wages Its Own Cancel Culture War: Lee Fang, Thomas Chatterton Williams, and Leighton Woodhouse on the State of Civil Discourse and More | SYSTEM UPDATE #517
134K26 -
1:03:04
BonginoReport
4 hours agoBomb Squad Investigates Package at TPUSA HQ - Nightly Scroll w/ Hayley Caronia (Ep.136)
173K67 -
1:23:11
Kim Iversen
5 hours agoDennis Kucinich Exposes 9/11 Israel's Lies
91.5K171 -
The Mike Schwartz Show
4 hours agoTHE MIKE SCHWARTZ SHOW with DR. MICHAEL J SCHWARTZ 09-17-2025
21.6K3