Premium Only Content

SS. GELASII PP. I EPISTOLA VIII AD ANASTASIUM IMPERATOREM: FAMULI VESTRÆ PIETATIS (494 A.D.)
SS. GELASII PP. I EPISTOLA VIII AD ANASTASIUM IMPERATOREM: FAMULI VESTRÆ PIETATIS (494 A.D.)
http://zazzle.com/ProVaticanus
Denzinger 347 (2) Duo sunt quippe, imperator auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, auctoritas sacrata pontificum et regalis potestas, in quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino reddituri sunt examine rationem. Nosti etenim, fili clementissime, quoniam licet praesedeas humano generi dignitate, rerum tamen praesulibus divinarum devotus colla submittis atque ab eis causas tuae salutis expetis, hincque sumendis caelestibus sacramentis eisque, ut competit, disponendis subdi te debere cognoscis religionis ordine potius quam praeesse, itaque inter haec illorum te pendere iudicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem. Si enim quantum ad ordinem publicae pertinet disciplinae, cognoscentes imperium tibi superna dispositione conlatum legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites, ne vel in rebus mundanis exclusae... videantur obviare sententiae, quo, oro te, decet affectu eis et convenit oboedire, qui praerogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis ? Proinde, sicut non leve discrimen incumbit pontificibus siluisse pro divinitatis cultu quod congruit, ita his, quod absit, non mediocre periculum est, qui, cum debeant parere, despiciunt. Et si cunctis generaliter sacerdotibus recte divina tractantibus fidelium convenit corda submitti, quanto potius sedis illius praesuli consensus est adhibendus, quem cunctis sacerdotibus et divinitas summa voluit praeminere et subsequens Ecclesiae generalis iugiter pietas celebravit ?
(3) Ubi pietas tua evidenter advertit numquam quolibet penitus humano consilio elevare se quemquam posse illius privilegio vel confessioni, quem Christi vox praetulit universis, quem Ecclesia veneranda confessa semper est et habet devota primatem. Impeti possunt humanis praesumptionibus, quae divino sunt iudicio constituta, vinci autem quorumlibet potestate non possunt.
Cf. J.P. Migne, Patrologiae Cursus Completus: Series Latina, Tom. LVI, Col. 633-640:
https://books.google.com/books?id=V8Q_AQAAMAAJ&lpg=PA633&ots=iYEe9a0kWf&dq=Famuli%20vestrae%20pietatis%2C%20filii%20mei%2C%20Faustus%20magister%20e&pg=PA633#v=onepage&q=Famuli%20vestrae%20pietatis,%20filii%20mei,%20Faustus%20magister%20e&f=false
http://www.mlat.uzh.ch/index.php?app=browser&text=7697:10
#Gelasius #Magisterium #DuoSunt
Gratias ago tibi Deo per instrumenta de Jove Mauro Cámara pro bono rei publicae.
-
5:57
ProVaticanus
9 days agoLiturgia de SS. Sindone D.N. Iesu Christi ex Iulii II bulla Romanus Pontifex decreta (25 Apr. 1506)
28 -
11:25
Mike Rowe
1 day agoThe Funniest Mashup You've Ever Seen With My Mom, Peggy Rowe | Coffee With Mom
5.57K6 -
LIVE
Steven Crowder
3 hours ago🔴 The Gavin Newsom 2028 Campaign Begins... And It Sucks
23,845 watching -
1:23:33
Steve-O's Wild Ride! Podcast
5 days ago $13.77 earnedRainn Wilson and Steve-O Break The Silence On Their Long Friendship | Wild Ride #263
41.1K20 -
1:00:17
VINCE
4 hours agoThe Trump Admin Isn't Having This... | Episode 107 - 08/20/25
141K65 -
LIVE
JuicyJohns
4 hours ago $0.92 earned🟢#1 REBIRTH PLAYER 10.2+ KD🟢
146 watching -
1:45:07
Dear America
4 hours agoAndrew Bailey is now Bongino’s CO-DEPUTY DIRECTOR of the FBI!! Is Bongino On His Way Out??
89.3K68 -
LIVE
Reidboyy
2 hours agoNEW FREE FPS OUT ON CONSOLE TODAY! (Delta Force = BF6 with Killstreaks)
74 watching -
2:19:32
Matt Kohrs
12 hours agoMore Pain Incoming?! || LIVE! Trading Futures & Options
32K2 -
26:53
Law&Crime
18 hours ago $0.88 earnedTikTok Teen Sarah Grace Patrick Sobs in Dramatic Court Meltdown
8.33K6