Premium Only Content
![[3/3] Codex Carolinus: Coronatio Caroli Magni Imp. Aug. a SS. Leone III P.M. (25 Dec. 800)](https://1a-1791.com/video/s8/6/f/N/f/T/fNfTc.KQ4e.jpg)
[3/3] Codex Carolinus: Coronatio Caroli Magni Imp. Aug. a SS. Leone III P.M. (25 Dec. 800)
[3/3] Codex Carolinus: Coronatio Caroli Magni Imp. Aug. a SS. Leone III P.M. (25 Dec. 800)
http://zazzle.com/ProVaticanus
Carolus Magnus, etiam Karolus Magnus appellatus (742–814), fuit Rex Francorum ex anno 768 et Imperator Romanorum ex anno 800 ad mortem. Regnum Francorum in imperium auxit quod multae partes Europae Occidentalis et Mediae complexus est. Per suum regnum et imperium, Italiam vicit, et nomine Imperatore Augusto diadema e manibus Leonis Papae III die 25 Decembris 800 accepit.
Monogramma imperatoris Caroli Magni
Coniungitur eius dominatus cum Renascentia Carolingiana, recreatione artis, religionis, culturae, Ecclesia Catholica adiuvante. Ipse per victorias externas et correctiones internas Europam Occidentalem et Media Aeva Europaea definire adiuvit. Carolus I in indicibus regnalibus Germaniae, Sacri Romani Imperii, et Franciae numeratur.
Carolus, filius Regis Pippini Brevis et Bertradae Lauduni, reginae Francicae, patri anno 768 succedens, primum cum Carlomanno I fratre rexit. Saepe subicitur coniunctio fratrum infelix fuisse, sed etiam subiciuntur impedimenta ab annalium scriptoribus in maius extulisse.
Vita
Carolus Heristali natus est die 2 Aprilis 742, filius Peppini Iunioris ("Brevis") et Bertradae Laonis. Eginhardus scripsit Carolum hominem esse cui corpus bene constitutum erat.
Anno 773, Caroli auxilio a papa Hadriano I petito contra Langobardos, qui terris Civitatis Ecclesiae minati sunt, Carolus regem Langobardorum Desiderium profligavit et Papiam, caput eius regni, cepit.
Postea gentes Saxones quae a Francorum dominio defecerant domuit.
Anno 797, Irenia Atheniensis filium suum Constantinum VI Imperatorem Romanum Orientalem deposuit et se imperatricem fecit. Papa Leo III recusavit Ireniam imperatricem Imperii Romani Orientalis recognoscere. Ergo die 25 Decembris 800, papa Leo III Caroli Magni capiti coronam imperialem imposuit. Carolus Aquisgrani obiit die 28 Ianuarii 814.
Corpore fuit amplo atque robusto, statura eminenti, quae tamen iustam non excederet - nam septem suorum pedum proceritatem eius constat habuisse mensuram -, apice capitis rotundo, oculis praegrandibus ac vegetis, naso paululum mediocritatem excedenti, canitie pulchra, facie laeta et hilari. Unde formae auctoritas ac dignitas tam stanti quam sedenti plurima adquirebatur; quamquam cervix obesa et brevior venterque proiectior videretur, tamen haec ceterorum membrorum celabat aequalitas. Incessu firmo totaque corporis habitudine virili; voce clara quidem, sed quae minus corporis formae conveniret
Opus rerum politicarum Franciae
Familia
Ex concubina nomine Himiltrude unum filium genuit, nomine Pippinum, qui postea, mutata veste et tonsuratus, in Prumia monasterium trusus est.
Prima Caroli Magni uxor fuit filia Desiderii regis Langobardorum cuius nomen nobis incognitum est (scilicet Desiderata aut Gerperga).
Secundam uxorem ex gente Sueborum duxit, nomine Hildegardem, cuius pater Geroldus comes fuit. Ex ea multos liberos genuit. Tres filios, Carolum, Carlomannum (ab anno 781 Pippinus nuncupatus), et Hludovicum, atque tres filias, nominibus Hruodtrudis (Rotrudis), Berhta (Berta), et Gisla (Gisela). Tres liberi eius nominibus Adalhaidis, Hlotharius et Hildegardis in albis iam de hac luce migraverunt.
Rorico ex filia maior Rotrude filium nomine Hludovicum genuit.
Angilbertus primicerius palatii et minister Karoli Magni ex secunda filia nomine Berta duos filios genuit, quorum nomina fuerunt Hartnidus et Nithardus.
Post Hildegardae mortem Carolus Fastradam in matrimonium duxit.
#Vatican #ChristmasDay #RomanEmpire
-
2:03
ProVaticanus
18 days agoConfiteor ex Missa Cantata (ad usum Monasticum O.S.B.)
121 -
1:14:00
Steve-O's Wild Ride! Podcast
6 days agoLilly Singh Talks S*x Education With Steve-O | Wild Ride #264
667 -
52:48
Futures Edge: Finance Unfiltered with Jim Iuorio and Bob Iaccino
1 day ago $0.01 earnedTrump’s Latest Initiatives Explained
39 -
4:36:31
FreshandFit
8 hours agoAfter Hours w/ Girls
38.8K65 -
10:32
Nikko Ortiz
13 hours agoFunniest Fails Of The Month
14.7K3 -
2:04:11
Side Scrollers Podcast
16 hours agoCracker Barrel CANCELS Rebrand + OG YouTuber Has Brain Tumor + More | Side Scrollers IN STUDIO
23.9K4 -
19:26
GritsGG
9 hours agoChat Picked My Hair Color! All Pink Loadout & Operator Challenge!
2.24K3 -
1:27:34
TruthStream with Joe and Scott
3 days agoArchitect Richard Gage: 911 truths and more #482
7.61K3 -
3:47:17
The Pascal Show
17 hours ago $1.05 earnedBREAKING! Mass Shooting At Annunciation Church In Minneapolis Multiple Shot
18K7 -
LIVE
Lofi Girl
2 years agoSynthwave Radio 🌌 - beats to chill/game to
223 watching