Premium Only Content
SS. Leo PP. XIII vixit per Lumen in Caelo atque Vaticano magno cum colore et gaudio (4K=4096×2160)
SS. Leo PP. XIII vixit per Lumen in Caelo atque Vaticano magno cum colore et gaudio (4K=4096×2160)
http://zazzle.com/ProVaticanus
Leo PP. XIII (2 Martii 1810 Carpineti nomine Vincentii Ioachimi Raphaelis Aloisii, comes Pecci; die 20 Iulii 1903 anno aetatis suae 93 Romae obdormivit).
Die 20 Februarii 1878 papa Ecclesiae Catholicae electus est, et viginti quinque annos sedem occupavit. Sententia eius pontificatus est Lumen in coelo.
Vincentius Ioachimus Raphael Aloisius, Lodovici Pecci ac Annae Prosperi Buzzi filius, ex familia comitum Pecci nobilium rusticorum procedens, tres maiores fratres (Carolum, Ioannem Baptistam, Iosephum) ac duas sorores habuit. Theologiae in collegio Iesuitarum urbis Viterbii studuit; postea etiam in Collegio Romano ac Academia nobilum ecclesiasticorum (Italiane: Accademia dei Nobili Ecclesiastici). Die 25 Ianuarii 1837, sacerdos ordinatus est, et in variis officiis Romanae curiae detinuit.
Die 27 Ianuarii 1843, Papa Gregorius XVI eum nominavit archiepiscopum titularem Tamiatensem et nuntium apostolicum apud regem Belgarum. Die 19 Ianuarii 1846, translatus est ad sedem archiepiscopalem Perusinam, et 19 Decembris 1853 a Pio IX ad cardinalium purpurem evectus est.
A puero, Vincentius Ioachimus studiis Latinis se dabat et usque ad mortem multa carmina Latina scripsit.
SS. Pio IX defuncto, Pecci 20 Februarii 1878 papa electus est et sibi nomen pontificale Leonis imposuit ad honorem Papae Leonis XII quem admiravit in iuventute. Multiplices "difficultates" cum principibus aliisque potentatibus ex pontificatu praedecessoris sui exortae, Leo XIII diligenter ecclasiam illo saeculo ducere petivit. Res novae sicut Modernismum non amavit, sed encyclicam Rerum Novarum "de conditione opificum" et miseriis laborantium scripsit, quae adhuc hodie manet inter praeclarissimas historiae ecclesiae encyclicas.
#LeoXIII #Pontifex #4KVideo
-
10:10
ProVaticanus
1 month agoConstantinus XI evanuit, sed Roma æterna est ☧ Κωνσταντῖνος ὁ ΙΑʹ ἀφανίσθη, ἀλλ’ ἡ Ῥώμη ἀθ
43 -
7:41
Guns, Gear, and Second Amendment News (Uncensored)
4 years agoA 6000 Lumen Flashlight! Wow!
1181 -
LIVE
Plan ₿ Forum
2 days agoWAGMI Stage – Lugano Plan ₿ Forum 2025 | Live from Lugano 🇨🇭
5,944 watching -
LIVE
The Rubin Report
38 minutes agoCrowd Roars for Cuomo’s Blistering Attack on Zohran Mamdani
1,318 watching -
LIVE
Stephan Livera
2 days agoDAY 1 - Stephan Livera hosts Plan B Podcast in Lugano
214 watching -
LIVE
LFA TV
14 hours agoLIVE & BREAKING NEWS! | FRIDAY 10/24/25
2,942 watching -
12:29
Clintonjaws
14 hours ago $16.35 earnedShane Gillis vs 'The View' - This Is Priceless!
25.4K13 -
LIVE
Caleb Hammer
1 hour agoFinancial Audit's First Furry
94 watching -
LIVE
The Big Mig™
2 hours agoOperation Arctic Frost FAFO!
4,435 watching -
1:01:47
VINCE
2 hours agoThe Dems Are Desperate So They're Breaking The Law | Episode 154 - 10/24/25
54.5K71