Premium Only Content
 
			A Sancto Georgio
A Sancto Georgio
https://www.zazzle.com/store/provaticanus?qs=george
Iacobus de Voragine
Legenda Aurea
De sancto Georgio
Saeculo XIII
editio: incognita
fons: incognitus
Georgius tribunus, genere Cappadox, pervenit quadam vice in provinciam Libyae in civitatem quae dicitur Silena, iuxta quam civitatem erat stagnum instar maris in quo draco pestifer latitabat, qui saepe populum contra se armatum in fugam converterat, flatuque suo ad muros civitatis accedens omnes inficiebat. Quapropter compulsi cives duas oves quotidie sibi dabant ut eius furorem sedarent; alioquin sic muros civitatis invadebat et aerem inficiebat quod plurimi interibant. Cum ergo iam oves paene deficerent maximum cum harum copiam habere non possent inito consilio ovem cum adjuncto homine tribuebant.
Cum igitur sorte omnium filii et filiae hominum darentur et sors neminen exciperet et iam paene omnes filii et filiae populi essent consumpti, quadam vice filiam regis unica sorte est deprehensa et draconi adiudicata. Tunc rex contristatus ait: "Tollite aurum et argentum et dimidium regni mei et filiam mihi dimittite ne taliter moriatur." Cui populus cum furore respondit: "Tu o rex hoc edictum fecisti et nunc omnes pueri nostri mortui sunt et tu vis filiam tuam salvare? Nisi in filia tua compleveris quod i aliis ordinasti, succendemus te et domum tuam." Quod rex audiens coepit filiam suam flere dicens: "Heu me filia mea dulcissima, quid de te faciam? Aut quid dicam? Quando plus videbo nuptias tuas?" Et conversus ad populum dixit: "Oro ut inducias octa dierum lugendi mihi filiam tribuatis." Quod cum populus annuisset in fine octo dierum reversus populus est cum furore dicens: "Qaere perdis populum tuum propter filiam tuam? En omnis afflatu draconis morimur!" Tunc rex videns quod non posset filiam liberare induit eam vestibus regalibus; et amplexatus eam cum lacrimis dixit: "Heu me filia mea dulcissima, de te filios in regali gremio nutrire credebam et nunc vadis ut a dracone devoreris. Heu me filia mea dulcissima, sperebam ad tuas nuptias principes invitare palatium margaritis ornare tympana et orga audire, et nunc vadis ut a dracone devoreris!"
Tunc illa procidit ad pedes patris petens ab eum benedictionem suam; quam cum pater cum lacrimis benedixisset ad lacum processit. Quam beatus Georgius casu inde transiens ut plorantem vidit, eam quid haberet interrogavit. Et illa: "Bone iuvenis, velociter equum adscende et fuge, ne mecum pariter moriaris!" Cui Georgius: "Noli temere filia, sed dic mihi quid hic praestolaris omne plebe spectante?" Et illa: "Ut video, bone iuvenis, magnifici cordis es tu. Sed cur mecum mori desideras? Fuge velociter!" Cui Georgius: "Hinc ego non discedam, donec mihi quid habeas intimabis." Cum ergo totum sibi exposuisset ait Georgius: "Filia, noli timere quia in Christi nomine te juvabo." Et illa: "Bone miles, mecum non pereas!" Sufficit enim si sola peream, nam me liberare non posses et tu mecum perires." Dum haec loqueretur ecce draco veniens caput de lacu levavit. Tunc puella tremafacta dixit: "Fuge, bone domine, fuge velociter!"
Tunc Georgius equum ascendens et crucem se muniens draconem contra se venientem audacter aggreditur et, lanceam fortiter vibrans et se Deo commendens, ipsum graviter vulneravit et ad terram deiecit. Dixitque puellae: "Proiice zonam tuam in collam draconis, nihil dubitans, filia!" Quod cum fecisset, sequebatur eam velut mansuetissima canis. Cum ergo eum in civitatem ducerunt, populi hoc videntes per montes et fortitudines fugere coeperunt, dicentes: "Vae nobis, quia iam omnes peribimus!" Tunc beatus Georgius innuit iis, dicens: "Nolite timere! ad hoc enim me misit Dominus ad vos, ut a poenis vos liberarem draconis. Tantummodo in Christum credite et unusquisque baptizetur, et draconem istum occidam." Tunc rex et omnes populi baptizati sunt. Beatus autem Georgius evaginato gladio draconem occidit et ipsum extra civitatem efferri praecepit. Tunc quattuor paria boum ipsum in magnum campum foras duxerunt. Baptizati autem sunt in illa die XX milia hominum, exceptis parvulis et mulieribus. Rex autem in honorem beatae Mariae et beati Georgii ecclesiam mirae magnitudinis construxit de cuius altari fons vivus emenat cuius potus omnes languidos sanat. Rex vero infinitam pecuniam beato Georgio obtulit quam ille recipere nolens pauperibus eam dari praecepit. Tunc Georgius regem de quattuor breviter instruxit, scilicet ut ecclesiarum Dei curam haberet sacerdotus honoraret divinum officium diligiter audiret et semper pauperum memor esset; et osculato rege inde recessit.
#ByStGeorge #George #SanJorge
- 	
				 0:55 0:55ProVaticanus20 days ago#shorts : Ο Χριστόφορος Κολόμβος τῷ θεῷ διά την λῐ́μνην ☧ Deo per rivum Christophorus Columbus ✠141
- 	
				 LIVE LIVEGraham Allen58 minutes agoSCARY: Kamala Had MELT DOWN Over Trump!! Does LSU Hate Charlie Kirk?! + Top Halloween Movies Of ALL TIME!!15,540 watching
- 	
				 LIVE LIVEWendy Bell Radio4 hours agoAmerica Deserves Better5,908 watching
- 	
				 DVR DVRChad Prather13 hours agoStanding Holy in a Hostile World32.5K10
- 	
				 LIVE LIVELFA TV12 hours agoLIVE & BREAKING NEWS! | FRIDAY 10/31/252,992 watching
- 	
				 1:04:43 1:04:43Crypto Power Hour12 hours ago $5.83 earnedCrypto Price Swings Explained — What Every Investor Needs to Know21.6K7
- 	
				 21:31 21:31Clownfish TV22 hours agoOG YouTube is Officially ENDING! Employees Offered BUYOUTS?! | Clownfish TV8.51K25
- 	
				 5:54 5:54Gun Owners Of America19 hours agoThe Virginia Election Could Shift The Balance of Power Nationwide9.72K5
- 	
				 2:00:02 2:00:02BEK TV1 day agoTrent Loos in the Morning - 10/31/202515.7K1
- 	
				 LIVE LIVEThe Bubba Army23 hours agoIs Killing The New Trend??! - Bubba the Love Sponge® Show | 10/31/251,265 watching