Premium Only Content
NVMMVS: D N VALENTINIANVS P F AVG - RESTITVTOR REIPVBLICAE - SNNM
NVMMVS: D N VALENTINIANVS P F AVG - RESTITVTOR REIPVBLICAE - SNNM
http://zazzle.com/ProVaticanus
Flavius Valentinianus (natus Cibalis in Pannonia die 3 Iulii 321 - obiit die 17 Novembris 375) fuit imperator Romanus a die 26 Februarii 364 usque ad mortem. Is saepe vocatur "ultimus magnus Occidentalis Imperator". Valentinianus et frater, Imperator Valens, filii ducis prosperi Gratiani Maioris fuerunt.
Pater Flavius Gratianus erat, fratrem Valentem habuit. Circa annum 358 Marinam Severam in matrimonium duxit, quae ei anno 359 filium Gratianum peperit. Adulescens honoratus custos imperatorum Iuliani et Ioviani erat: Fuit anno 357 tribunus equitum in Gallia, deinde legatus in Mesopotamia atque anno 362 comes et tribunus tributorum. Tum Thebas in Aegypto relegatus est. Ioviano Augusto tribunus scholae secundae scutariorum erat. Valentinianus esse acutus audaxque vir robusti corporis et celebris formae habitus est.
Ita, post mortem Ioviani, Valentinianus electus est Imperator anno quadragensimo tertio aetatis a ducibus exercitus Nicaeae in Bithynia die 26 Februarii 364. Die 28 Martii eiusdem anni Valentem fratrem Constantinopolis Augustum proclamavit et orientem imperii ad regendum tradidit. Deinde exercitus imperii inter fratres divisi sunt. Anno 366 feliciter contra Alamannos certavit et anno sequente filium Gratianum Samarobrivae Augustum proclamavit. Anno 368 Alamannos iterum atque Francos atque Saxonos vicit, limitem Rheni fluminis iterum munivit. Anno 368/369 Flavius Theodosius magister militum in Britannia eius auspiciis pugnavit et Valentinum usurpatorum suppressit. Theodosius anno 372 etiam Firmum usurpatorem in Mauretania proclamatum vicit. Valentinianus interim divortium fecerat cum Marina incertis de causis et anno 370 Iustinam, olim uxorem Magnentii usurpatoris (annis 350 - 353) in matrimonium duxerat. Quae ei quattuor liberos - Iustam, Gratam, Gallam filias atque Valentinianum filium peperit. Anno 374 iterum contra Alamannos certavit, cum incursionis Sarmatarum et Quadorum in Pannoniam nuntiarentur. Magnis itineribus in Pannoniam profectus est, sed die 17 Novembris 375 Brigetionis mortuus est. Constantinopolis in Mausoleo ecclesiae Apostolorum sepultus est.
Gratias ago tibi Deo per instrumenta de Jove Mauro Cámara.
#Valentinian #Restorer #TheRepublic
-
3:17
ProVaticanus
1 month agoSS. Pius XI P.M. benedixit pellegrinos aput Basilicam S. Mariæ Maioris, Romæ (11 Oct. 1933 A.D.)
161 -
1:20:10
FreshandFit
5 hours agoMiami Halloween Street Debate
75.3K60 -
2:06:16
TimcastIRL
9 hours agoTrump Calls For NUCLEAR OPTION, END Filibuster Over Food Stamp Crisis | Timcast IRL
187K116 -
3:58:54
SavageJayGatsby
6 hours ago🎃 Friend Friday – Halloween Edition! 👻🕷️
15.5K1 -
16:16
Robbi On The Record
12 days ago $16.47 earnedThe Dark History of Halloween | What You Should Know
56.5K46 -
58:18
Flyover Conservatives
1 day agoThe Truth About Halloween that You DIDN’T Know - Holiday Special - Historian Bill Federer | FOC SPECIAL Show
38.4K2 -
3:10:46
Ellie_roe
5 hours agoEllie and Errys Halloween Spooktacular || Random Horror Games
16.2K -
50:27
Sarah Westall
6 hours agoBig Banks Caught Rigging Market, IMF tells World to “Buckle Up” w/ Andy Schectman
32.2K9 -
13:54
Degenerate Jay
13 hours ago $0.91 earned5 Best Superhero Movies To Watch On Halloween
11.1K4 -
59:03
NAG Podcast
6 hours agoSarah Fields: BOLDTALK W/Angela Belcamino
17.7K6