Matthew 21:1-9 Latin Gospel Reading for Palm Sunday

3 years ago
33

https://kidschant.com/2021/03/palm-sunday-holy-week-begins/

IN illo témpore: Cum approprinquásset Jesus Jerosólymis, et venísset Béthphage ad montem Olivéti: tunc misit duos discípulos suos, dicens eis: Ite in castéllum, quod contra vos est, et statim inveniétis ásinam alligátam, et pullum cum ea: sólvite, et addúcite mihi: et si quis vobis áliquid díxerit, dícite, quia Dóminus his opus habet, et conféstim dimíttet eos.

Hoc autem totum factum est, ut adimplerétur quod dictum est per prophétam, dicéntem: Dícite fíliæ Sion: Ecce Rex tuus venit tibi mansuétus, sedens super ásinam, et pullum, fílium subjugális.

Eúntes autem discípuli, fecérunt sicut præcépit illis Jesus. Et adduxérunt ásinam, et pullum: et imposuérunt super eos vestiménta sua, et eum désuper sedére fecérunt.

Plúrima autem turba stravérunt vestiménta sua in via: álii autem cædébant ramos de arbóribus, et sternébant in via: turbæ autem, quæ præcedébant, et quæ sequebántur, clamábant, dicéntes: Hosánna Fílio David: benedíctus, qui venit in nómine Dómini.

Loading comments...