Hymnus Gaudete cantatur ante picturam Nostrae Dominae de Columna in Basilica Vaticana

Published December 17, 2020 81 Views

Rumble http://www.zazzle.com/ProVaticanus

Gaudete, gaudete! Christus est natus
Ex Maria virgine, gaudete!

Tempus adest gratiæ
Hoc quod optabamus,
Carmina lætitiæ
Devote reddamus.

Gaudete, gaudete! Christus est natus
Ex Maria virgine, gaudete!

Deus homo factus est
Natura mirante,
Mundus renovatus est
A Christo regnante.

Gaudete, gaudete! Christus est natus
Ex Maria virgine, gaudete!

Ezechielis porta
Clausa pertransitur,
Unde lux est orta
Salus invenitur.

Gaudete, gaudete! Christus est natus
Ex Maria virgine, gaudete!

Ergo nostra contio
Psallat iam in lustro;
Benedicat Domino:
Salus Regi nostro.

Gaudete, gaudete! Christus est natus
Ex Maria virgine, gaudete!

http://www.twitter.com/ProVaticanus

BREAKING: Rumble to Combine with NASDAQ listed CFVI