AD TE BEATE IOSEPH ● TO THEE O BLESSED JOSEPH

1 day ago
2

Given by Pope Leo XIII with a partial indulgence attached, to encourage its frequent addition to the Rosary.

Ad te beate Ioseph, in tribulatione nostra confugimus, atque, implorato Sponsae tuae sanctissimae auxilio, patrocinium quoque tuum fidenter exposcimus. Per eam, quaesumus quae te cum immaculata Virgine Dei Genetrice coniunxit, caritatem, perque paternum, quo Puerum Iesum amplexus es, amorem, supplices deprecamur, ut ad hereditatem, quam Iesus Christus acquisivit Sanguine suo, benignus respicias, ac necessitatibus nostris tua virtute et ope succurras.

Tuere, o Custos providentissime divinae Familiae, Iesu Christi subolem electam; prohibe a nobis, amantissime Pater, omnem errorum ac corruptelarum luem; propitius nobis, sospitator noster fortissime, in hoc cum potestate tenebrarum certamine e caelo adesto; et sicut olim Puerum Iesum e summo eripuisti vitae discrimine, ita nunc Ecclesiam sanctam Dei ab hostilibus insidiis atque ab omni adversitate defende: nosque singulos perpetuo tege patrocinio, ut ad tui exemplar et ope tua suffulti, sancte vivere, pie emori, sempiternamque in caelis beatitudinem assequi possimus. Amen.

Thank you Mark Arnold for reading the prayer. 👍

🙏 ENGLISH VERSION
https://youtu.be/KZLQTwhEIHU?si=6-PZp9sYlMzMazX2

⚜️ QUAMQUAM PLURIES ● LEO XIII
https://youtu.be/NWgsiFP6IoA

🪙 DONATE TO THIS CHANNEL
https://www.paypal.com/paypalme/JoeRodrigues1982

📘 THE BOOK OF JOSEPH
https://www.blessedjoseph.com/stjosephbooks

🖥 RUMBLE CHANNEL
https://share.google/EaGwiXfxl1jIr3Kkt

#StJoseph #leoxiii #patronofthechurch #totheeoblessedjoseph #quamquampluries #totheeoblessedjoseph #thebookofjoseph #josephology #popeleo #adtebeateioseph

Loading comments...