Formulae iurisiurandi accipere in Conclave secundum Apost. Const. Pii PP. XII

4 months ago
29

Formulae iurisiurandi accipere in Conclave secundum Apost. Const. Pii PP. XII

#Conclave #PiusXII #SedeVacante #SRE #Roma #Vaticano #Laterano

http://www.zazzle.com/ProVaticanus

Conclave (-is, n.; e verbis cum clave) est in primis pars domus velut cubiculum quae (ut nomen dicit) clave clauditur, deinde conventus collegii cardinalium Ecclesiae Catholicae papam eligendum ab aetate nova plerumque cardinales in Aedicula Sixtina ad deliberandum secedunt.

Cf. Pii XII Apost. Const. Vacantis Apostolicae Sedis (8 Dec. 1945), sub nota 10:
Formula iurisiurandi ab E.mis ac Rev.mis S. R. E. Cardinalibus praestandi:
«Nos Episcopi, Presbyteri et Diaconi S. R. E. Cardinales promittimus, vovemus et iuramus, inviolabiliter ei ad unguem omnes et singulos Nos esse observaturos contenta omnia in Constitutione Summi Pontificis Pii Decimi secundi De Sede Apostolica vacante et de Romani Pontificis electione, quae incipit Vacantis Apostolicae Sedis, data die octavo decembris anni millesimi nongentesimi Quadragesimi quinti. Item promittimus, vovemus, et iuramus quod quilibet ex Nobis in Romanum Pontificem, Deo sic disponente, erit assumptus iura spiritualia et etiam temporalia, praesertim de civili Romani Pontificis principatu, libertatemque Sanctae Sedis integre ac strenue adserere atque tueri et, si opus fuerit, vindicare numquam desistei. «Praecipue autem promittimus et iuramus, sub poenis in praedicta Pii Decimi secundi Constitutione Vacantis Apostolicae Sedis statutis, Nos religiosissime et quoad omnes, etiam familiares seu Conclavistas nostros, secretum esse servaturos in iis omnibus quae ad electionem Romani Pontificis quomodolibet pertinent, et in iis quae in Cardinalium Congregationibus, ante Conclave vel ipso durante habitis, de hac re acta vel decreta sint, itemque de iis quae in Conclavi seu in loco electionis aguntur, scrutinium directe vel indirecte respicientibus, neque secretum praefatum quoquomodo violaturos, sive ipso Conclavi durante, sive etiam post novi Pontificis electionem, nisi peculiaris facultas aut expressa dispensatio ab eodem futuro Pontifice Nobis tributa fuerit; itemque nullo modo a quavis civili potestate, quovis praetextu, munus proponendi Veto sive Exclusivam, etiam sub forma simplicis desiderii, esse recepturos, ipsumve hoc Veto, qualibet ratione Nobis cognitum, patefacturos, sive universo Cardinalium Collegio simili congregato, sive singulis purpura- Us Patribus, sive scripto, sive ore, sive directe ac proxime, sive oblique ac per alios, sive ante Conclave sive ipso perdurante; nullique interventui, intercessioni, aliive cuilibet modo, quo laicae potestates cuiuslibet gradus et ordinis voluerint sese in Pontificis electione immiscere, auxilium vel favorem praestituros». Hanc formulam Cardinalis Decanus coram omnibus Cardinalibus iubeat a Praefecto Apostolicarum Caeremoniarum elata voce legi. Deinde singuli Cardinales dicent:
Et Ego N. Cardinalis N. spondeo, voveo, ac iuro.
Et imponentes utramque manum super Evangelium, adiungent:
Sic me Deus adiuvet ei haec Sancta Dei Evangelia.

Formula iurisiurandi a Magistris Caeremoniarum atque ab omnibus aliis Conclavistis ecclesiasticis praestandi, una vel altera die ante ingressum in Conclave, coram S. Collegii Secretario, Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto adstante, ad rem deputatis:
«Ego................................................................................ constitutus coram te .............................................................. factis per me SS. Dei Evangeliis coram me positis, promitto et iuro me inviolabile servoturum esse secretum in omnibus et singulis, quae de novi Pontificis electione in Cardinalium Congregationibus acta vel decreta sint et in Conclavi seu in loco electionis aguntur, scrutinium directe vel indirecte respicientia, quaeque omnia quovis modo cognoverim, adeo ut nec directe, nec indirecte, neque nutu, neque verbo, neque scriptis, vel alias quomodolibet, ipsum mihi violare liceat; itemque promitto et iuro me nullo modo in Conclavi usurum esse instrumentis quibuslibet ad vocem transmittendam vel recipiendam, vel ad imagines luce exprimendas quovis modo aptis, et hoc nedum sub poena excommunicationis latae sententiae, futuro Pontifici speciali modo reservatae, privative etiam quoad S. Poenitentiariam, sed etiam sub poena privationis cuiuscumque beneficii, pensionis, officii vel muneris ipso facto incurrendae in casu transgressionis. Quod secretum accuratissime ac religiose servabo etiam post peractam novi Pontificis electionem, nisi ab eodem Pontifice peculiaris facultas aut expressa dispensatio mihi concessa fuerit.
Pariter promitto et iuro nullo modo a quavis civili potestate, quovis praetextu, munus proponendi Veto seu Exclusivam, etiam sub forma simplicis desiderii, esse recepturum, ipsumque hoc Veto, qualibet ratione mihi cognitum, patefacturum, sive universo Cardinalium Collegio simul congregato, sive singulis Cardinalibus, sive scripto, sive ore, sive directe ac proxime, sive oblique ac per alios, sive ante ingressum in Conclave, sive ipso perdurante; nullique interventui, intercessioni, aliive cuilibet modo, quo laicae potestates cuiuslibet gradus et ordinis voluerint sese in Pontificis electione immiscere, auxilium vel favorem praestiturum.
Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia, quae propriis manibus tango».
Formula del giuramento per i Conclavisti ed altri inservienti laici: «Io.....................................................stando dinanzi a .................................................................................... toccando colle mie proprie mani i Santi Evangeli, prometto e giuro che osserverò rigoroso e inviolabile segreto su tutte e singole quelle cose, le quali in qualunque modo venissi a conoscere, circa l'elezione del nuovo Pontefice, trattate e definite nelle Congregazioni dei Cardinali, come pure nel Conclave o nel luogo dell'elezione, riguardanti direttamente o indirettamente gli scrutini, e che non violerò in alcun modo questo segreto, nè direttamente, nè indirettamente, nè con parole nè con scritti, nè con segni, od in altra qualsiasi guisa; inoltre prometto e giuro di non usare nel Conclave apparecchi radio, di telefono, microfono o di qualsivoglia altro strumento trasmittente o ricevente, e di non usare neppure di macchine fotografiche e cinematografiche, e ciò non solo sotto pena di scomunica, riservata in modo speciale al futuro Pontefice, ad esclusione anche della Sacra Penitenzieria, e da incorrersi senz'altro dichiarazione col solo fatto della violazione del giuramento segreto, ma pure sotto altre pene anche gravissime che la stessa Santità Sua potrà infliggermi in caso di trasgressione. Il qual segreto io prometto e giuro che manterrò coscienziosamente anche dopo avvenuta l'elezione del nuovo Pontefice, a meno che non mi venga su ciò concessa dal medesimo Pontefice una espressa e speciale facoltà di parlare.
Parimente prometto e giuro che non riceverò in nessuna maniera e da nessuna potestà civile, sotto qualsiasi pretesto, l'incarico di proporre il Veto o Esclusiva, anche sotto forma di semplice desiderio, e che non manifesterò questo Veto, in qualunque modo da me conosciuto, nè dinanzi a lutto il S. Collegio dei Cardinali, riunito, nè ai singoli Cardinali, nè per iscritto, nè a voce, nè direttamente e prossimamente, nè indirettamente o per mezzo di altri, nè prima dell'ingresso nel Conclave, nè esso durante, e che non presterò mai aiuto o favore a qualsiasi intervento, intercessione o altro modo qualsiasi col quale le autorità civili di qualunque grado ed ordine volessero immischiarsi nell'elezione del Romano Pontefice.
Così Dio mi aiuti e questi Santi Evangeli, che tocco colle mie mani».

Formula iurisiurandi a Praelato Gubernatore Conclavis et a Praelatis quibus custodia Rotarum Conclavis committitur:
«Ego ....................................................................... spondeo, voveo et iuro officio meo diligenter ac religiose me esse functurum secundum praescripta apostolica et normas traditas a Sacro Cardinalium Collegio.
«Sic me Deus adiuvet et haec sancta Dei Evangelia».
Formula del giuramento per il Maresciallo-Custode:
«Io........................................................ prometto e giuro di compiere con religiosa fedeltà e diligenza il mio ufficio, secondo le norme stabilite dai Sommi Pontifici e le disposizioni date dal Sacro Collegio dei Cardinali. Così Dio mi aiuti e questi Santi Evangeli».

Formula iurisiurandi a Secretario S. Collegii et ab Apostolicarum Caeremoniarum Praefecto praestandi eadem est ac formula iurisiurandi ab aliis Conclavistis ecclesiasticis emittendi (n. 45, not. 4), praeter initium quod ita habebitur:
« Ego ......................................................................... tactis SS. Dei Evangeliis coram me positis, promitto et iuro fidelem in omnibus et singulis me futurum Sacro Cardinalium Collegio et diligenter ac religiose officio meo esse functurum. Item promitto et iuro me inviolabile, etc.»

Formula huiusmodi iurisiurandi haec erit:
«Ego N. spondeo, voveo ac iuro me fideliter impleturum munus ab Emo Cardinali N. mihi commissum schedulam eius nomine et vice conscribendi, et inviolabile secretum semper servaturum de iis quae in ea continentur, sub poenis in Constitutione Pii XII Vacantis Apostolicae Sedis, diei octavi Decembris anni millesimi nongentesimi quadragesimi quinti statutis.
Sic me Deus adiuvet et haec Sancta Dei Evangelia».
N.B. caveat emptor per documenta electronica:
https://www.vatican.va/archive/aas/documents/AAS-38-1946-ocr.pdf.
https://tinyurl.com/AAS39VA

https://isidore.co/misc/Res%20pro%20Deo/AAS/039.txt
https://tinyurl.com/AAS39PXII

https://www.vatican.va/content/pius-xii/la/apost_constitutions/documents/hf_p-xii_apc_19451208_vacantis-apostolicae-sedis.html
https://tinyurl.com/SVPXII

https://allmylinks.com/provaticanus

https://youtu.be/k7mSlPPU-M0

Loading comments...