Lent 3rd : Ex More Docti Mystico (Again We Keep This Solemn Fast) - CBW III 352

5 months ago
12

Join us on a musical journey through the seasons of Christ: Lent & Easter.

Ex More Docti Mystico (604th year of our Lord)

Ex more docti mystico
Servemus hoc jejunium,
Deno dierum circulo
Ducto quater notissimo.

Lex et prophet&ælig; primitus
Hoc prætulerunt, postmodum
Christus sacravit, omnium
Rex atque factor temporum.

Utamur ergo parcius
Verbis, cibis et potibus,
Somno, jocis et artius
Perstemus in custodia.

Vitemus autem noxia,
Quæ subruunt mentes vagas,
Nullumque demus callidi
Hosti locum tyrannidi.

Flectamus iram vindicem,
Ploremus ante judicem,
Clamemus ore supplici,
Dicamus omnes cernui:

Nostris malis offendimus
Tuam Deus clementiam;
Effunde nobis desuper,
Remissor, indulgentiam.

Memento quod sumus tui,
Licet caduci, plasmatis:
Ne des honorem nominis
Tui, precamur, alteri.

Laxa malum quod fecimus,
Auge bonum quod poscimus,
Placere quo tandem tibi
Possimus hic, et perpetim.

Præsta, beata Trinitas,
Concede, simplex Unitas,
Ut fructuosa sint tuis
Jejuniorum munera.

Loading comments...