Rosary in Latin - Rosário Tradicional em latim

Enjoyed this video? Join my Locals community for exclusive content at canaldiversamente.locals.com!
1 year ago
295

Sinal da Cruz

Per signum crucis, de inimicis nostris libera nos Deus noster.
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.

Credo Niceno Constantinopolitano

Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem
cæli et terræ, visibílium ómnium et invisibílium. Et in unum
Dóminum Jesum Christum, Filium Dei unigénitum. Et ex Patre
natum ante ómnia sæcula. Deum de Deo, Lúmen de Lúmine,
Deum verum de Deo vero. Génitum non factum,
consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui
propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit
de cælis et incarnátus est de Spíritu Sancto
ex Maria Vírgine: ET HOMO FACTUS EST. Crucifíxus étiam
pro nobis sub Póntio Piláto passus, et sepúltus est. Et
resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras. Et ascéndit in
cælum: sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum
glória, judicáre vivos et mórtuos: cujus regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivi-ficántem: qui ex Patre
Filióque procédit. Qui cum Patre et Filio simul adorátur et
conglorificátur: qui locútus est per Prophétas. Et unam
sanctam cathólicam, et apostólicam Ecclésiam. Confiteor
unum baptísma in remissiónem peccatórum. Et exspécto
resurrectiónem mortuórum. Et vitam ventúri sæculi. Amen.

Pai Nosso

Pater Noster, qui es in coelis.
Sanctificetur nomen tuuum.
Adveniat regnum tuum.
Fiat voluntas tua, sicut in coelo et in terra.
Panem nostrum quotidianum da nobis hodie.
Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Ave Maria

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Jesus.
Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.

Glória

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Oração de Fátima

O pie Jesus, dimitte nobis debita nostra, libera nos ab igne inferni, perduc in caelum omnes animas, praesertim eas, quae misericordiae tuae maxime indigent.

Salve Rainha

Salve, Regina, mater misericoridiae, vita, dulcedo, et spes nostra, salve.
Ad te clamamus, exsules filii Evae.
Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes ocullos ad nos converte.
Et Jesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exilium ostende.
O clemens, o pia, o dulcis, Virgo Maria. Amen.

Ora pro nobis, Sancta Dei Genitrix.
Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Ladainha de Nossa Senhora

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de caelis Deus, miserere nobis
Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis
Spiritus Sancte Deus, miserere nobis
Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis
Sancta Maria, ora pro nobis
Sancta Dei Genitrix, ora pro nobis
Sancta Virgo virginum, ora pro nobis
Mater Christi, ora pro nobis
Mater divinae gratiae, ora pro nobis
Mater purissima, ora pro nobis
Mater castissima, ora pro nobis
Mater inviolata, ora pro nobis
Mater intemerata, ora pro nobis
Mater amabilis, ora pro nobis
Mater admirabilis, ora pro nobis
Mater boni consilii, ora pro nobis
Mater Creatoris, ora pro nobis
Mater Salvatoris, ora pro nobis
Virgo prudentissima, ora pro nobis
Virgo veneranda, ora pro nobis
Virgo praedicanda, ora pro nobis
Virgo potens, ora pro nobis
Virgo Clemens, ora pro nobis
Virgo fidelis, ora pro nobis
Speculum justitiae, ora pro nobis
Sedes sapientiae, ora pro nobis
Causa nostrae laetitiae, ora pro nobis
Vas spirituale, ora pro nobis
Vas honorabile, ora pro nobis
Vas insigne devotionis, ora pro nobis
Rosa mystica, ora pro nobis
Turris Davidica, ora pro nobis
Turris eburnea, ora pro nobis
Domus aurea, ora pro nobis
Foederis arca, ora pro nobis
Janua caeli, ora pro nobis
Stella matutina, ora pro nobis
Salus infirmorum, ora pro nobis
Refugium peccatorum, ora pro nobis
Consolatrix afflictorum, ora pro nobis
Auxilium christianorum, ora pro nobis
Regina angeloru, ora pro nobis
Regina patriarcharum, ora pro nobis
Regina prophetarum, ora pro nobis
Regina apostolorum, ora pro nobis
Regina martyrum, ora pro nobis
Regina confessorum, ora pro nobis
Regina virginum, ora pro nobis
Regina sanctorum omnium, ora pro nobis
Regina sine labe originali concepta, ora pro nobis
Regina in caelum assumpta, ora pro nobis
Regina sacratissimi Rosarii, ora pro nobis
Regina pacis, ora pro nobis
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi,
parce nobis, Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi,
exáudi nos, Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi,
miserére nobis.
V. Ora pro nobis, sancta Dei Génitrix.
R. Ut digni efficiámur
promissiónibus Christi.

Orémus.
Concéde nos fámulos tuos, quæsumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére: et gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia, et ætérna pérfrui lætítia.
Per Christum Dóminum nostrum.
Amen.

Loading comments...